- LUPATA
- LUPATAapud Matt. l. 1. Epigr. 105. cuius Epigraphe de spectaculo v. 4.Mordent aurea quod lupata cervi,Quod frenis Libyci domantur ursi etc.genus freni asperrimi, a lupinis dentibus dicti, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementior, Serv. Hinc dura Stat. Theb. l. 4. v. 719.——— Non spumeus imberManat equûm: duris illidunt ora lupatis.Ora catenatas procul exsertantia linguas etc.Alias lupi, quoque, Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 6. v. 3.Tempore paret equus, lentis animosus habenis,Et placido duros suscipit ore lupos.Integre lupata frena, Horat. Carm. l. 1. Ode 8. v. 6.——— Gallica nec lupatisTemperet ora frenis ———Fiebant nempe Lupata multis nobis ferreis olivarum instar, ac sibi cohaerentibus, uti etiamnum fiunt. Pollux τοῦ χαλινοῦ τὰ σιδήρια περιφερῆ καὶ περιονωτὰ τροχὸι. A cuiusmodi inaequalitate radici cyperi curcumae nomen indidêre recentioris aevi scriptores, quae vox proprie frenum, s. lupatum denotat, ut supra vidimus. Xenoph. de Re Equ. hoc genus freni dicit habere orbiculos et graves et breves, sed ἐχίνους ὀξεῖς, asperos instar aculeatorum herinaceorum: qui orbiculi et circuli dicuntur Platoni de LL. l. 3. ψάλλια, et tropice sumuntur pro moderamine ferocientium animorum etc. Hinc equi huiusmodi frenis tracti, λυκοσπάδες, dicuntur Graecis, de quibus vide Plutarch. l. 2. Symposiac. Quaest. 8. Vide quoque supra, ubi de equorum Frenis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.